- VAS, ADIS
- VAS, ADISVarroni, de L. L. l. 5. dictus est, qui pro alieno vadimonium promitiebat. Consuetudo enim erat, cum reus parum esset idoneus in certis rebus, ut pro se alterum daret. Paulus ex Festo Vadem interpretatur Sponsorem datum in re capitali: quam differentiam etiam Ausonius inter Vadem et Praedem ponit in Technopaegn. Eidyll. 12. Per interrogationem et responsionem, v. 1. 2.Quis subit in poenam capitali iudicio? Vas.Quid si lis fuerit nummaria, quis dabitur? Praes.In capitali itaque iudicio Vas, quasi Sponsor mortis habitus; quaeque poena manebat reum, si non sisteretur, Sponsor sistendi se eidem supplicio obnoxium reddebat: Cuiusmodi Vas sistendi et Vas mortis Ciceroni dicitur, l. 3. Offic. c. 10. quemadmodum ἐγγυητὴς ςθανάτου Graecis. Interim non solum in re capitali, sed etiam in iudicits privatis, Vades hos dari consuevisse, qui Sponsores essent vel Fideiuslores sistendi aliquem in iudicio, tradit Iac. Oiselius, Notis in A. Gellium l. 16. c. 10. Salmasius vero, in De Modo Usur. c. 16. contendit, Vadem proprie esse, qui citatus in iudicium ire debet, ὁ βάς: Esse enim reum principalem, qui sese ad diem dictam sistere iudicio tenetur et ire vel vadere, quo est vocatus. Quem vero Sponsorem pro se dat, ut, nisi eat ise, poenam, qui pro eo fide iussit, vicem eius subeat, eum etiam Vadem appellatum, quasi qui pro vade promiserit, eum iturum in iudicium. Sic ergo cum Vas, ὀ βὰς, vere esset ille, qui vocatus in ius vadere deberet, illum, qui exhibiturum se eum iudicio cavebat, quasi vadendi et in ius eundi pro alio Sponsor, Vadis quoque nomen nactum esse, quia pro illo cavisset. Hinc Vadimonium promittere Sponsor talis dicebatur h. e. itionem in ius pro alio: et vadari, non solum spondere est et vadem se pro alio constituere, sed etiam in ius vocare et denuntiare alicui, ut in ius eat; diem illi dicere, ut sit Vas, h. e. in ius ambulet. Proin in Philoxeni Gloss. Vadatur, redditur, κατεγγυᾶται καὶ μετὰ παραγγελίας συντάςςεται, quibus verbis utraque significatio attingitur. Nam μετὰ παραγγελίας σύνταςςςθαι, est constituere alicui diem cum denuntiatione, quâ in ius ire debeat. Sic Plautus in Aulularia, Actu 2. sc. 4. v. 40.Ut sibi liceret milvum vadarier.I. e. in ius vocare, diem milvo dicere. Inde et Vadimonium, utrumque fignificat, ipsam ἐμφάνειαν, exhibittonem sive in ius itionem, et ἐμφανείας ἐγγύην, exhibitionis sponsionem: et Vadimonium facere dicitur is, qui sese sistit iudicio et exhibet, non qui sponsionem facit; Vadimonium vero praestare dicitur is, qui pro alio sponsionem in Iudicio sistendi facit. Est quippe hoc idem, cum Graecorum ἐγγύην δοῦναι, ἱκανοσίην δοῦναι. Ita Corn. Nepos in vita Attici, c. 9. de Fulvia Antonii: Numquam illa vadimonium praestitit. At in illa locutione, Vadimonium facere, nemo potest vadimonium pro sponsione et ἐγγύῃ interpretari. Quod discrimen optime ostendit Seneca de Brevit. Vitae, c. 6. Quantum vadimonia sua atque aliena occupent: ubi sua vadimonia sunt ἡ ἰδία ἐμφάνεια, quibus suô nomine in ius quis ire citatus debet; At aliena, ἡ ἐμφανείας ἐγγύη, quibus alium promittit aliquis se exhibiturum. Vide plura hanc in rem apud Virum ncomparabil. locô cit. Ritus autem vadandi, apud Romanos talis erat: Actione adversario editâ, eâque a Praetore post postulationem impetratâ, tum Actor certâ verborum formulâ vadabatur Reum, i. e. (ut interpretatur Rosinus, l. 9. c. 12.) Vades sive Sponsores petebat, fore, ut certô die (is plerumque perendinus erat) se in Iure sisteret. Vadimonium porro, adhibitô Iurisconsultô, concipiebatur, et qui provocabat, vadari, qui provocabatur, vadimonium facere, dicebatur: Conceptô sic vadimoniô, et Sponsoribus acceptis, e Iure discedebatur. Interea, dum res in vadimonio fuit, Reus cognitâ actione aut Actori sine iudicio cedebat, rem pactô aut transactione componens; aut se ad contendendum parabat. Quorum posterius si placuisset, tertiô inde die, qui dies cognitionibus erat dicatus et comperendinus appellebatur, Praetor actiones editas et postulatas ex tabulis ordine recitari atque Actores et Reos citari per Accensum iubebat; ut iudicia actionibus eorum cognoscendis daret: quorum illud dicere vadimonia, hoc addicere iudicia, vocavit Macrob. l. 1. Saturnal. c. 16. Si vero litigatores ad vadimonium die constitutô non accurrissent, litem amittebant; Reus praecipue, si vadimonium deseruisset, etc. Vide Car. Sigonium, de Iur. Rom. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 12. et 13. Addo saltem, quod Caeso Quintius vades primus dedisse legitur, homicidii accusatus, apud Livium, l. 3. c. 13. Reus, dum consulerentur Patres, retentus in publico est, vades dare placuit, unum vadem tribus milibus aeris obligârunt. quot darentur, permissum Tribunis est. decem finiêrunt. tot vadibus accusator vadatus est reum. Hic primus vades publicos dedit. dimissus e Foro. ubi Gronovium vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.